|
49. Et dixit Dominus Deus serpenti, Quia fecisti tu hoc,
maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt
super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram
edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et
mulierem, et inter semen tuum et semen illius. Ipsa tibi servabit
caput, et tu servabis ejus calcaneum. Tota ista sententia figurata
est, nec aliud debet ei scriptoris fides narrationisque veritas, nisi
ne illam dictam fuisse dubitemus. Quod enim positum est, Et dixit
Dominus Deus serpenti, verba sola scribentis sunt; haec exigenda
sunt per proprietatem. Hoc ergo verum est, dictum est serpenti. Jam
caetera verba Dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur
utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio voluminis
hujus nostri praelocuti sumus. Proinde quod serpens, cur hoc fecerit
non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id in sua
natura et voluntate fecerat; sed diabolus de illo et per illum et in
illo fuerat operatus, qui jam ex peccato impietatis ac superbiae suae
igni destinatus fuerat sempiterno. Nunc ergo quod serpenti dicitur,
et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio
figuratum est: nam in his verbis tentator ille describitur, qualis
generi humano futurus esset; quod genus humanum propagari tunc coepit,
quando haec in diabolum est tanquam in serpentem prolata sententia.
Haec itaque verba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in
illis duobus adversus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum
potuimus disseruimus, et si quid diligentius et congruentius alias
potuerimus, Deus aderit ut efficiamus: nunc tamen nostra intentio in
aliud quam suscepimus, nullo exigente avertenda est.
|
|