|
50. Et mulieri dixit, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et
gemitum tuum: in tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio
tua, et ipse tui dominabitur. Haec quoque in mulierem Dei verba,
figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur: verumtamen quia
nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore
mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est,
animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non
utique morituris, et alio quodam statu feliciore victuris, donec post
vitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut jam supra pluribus
locis insinuavimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae;
nisi quia id quod dictum est, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse
dominabitur tui, videndum est quemadmodum proprie possit accipi.
Neque enim et ante peccatum, aliter factam fuisse decet credere
mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et ad eum ipsa serviendo
cenverteretur. Sed recte accipi potest hanc servitutem significatam,
quae cujusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa
talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de
poena peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus, Per
charitatem servite invicem (Galat. V. 13); sed nequaquam
diceret, Invicem dominamini. Possunt itaque conjuges per charitatem
servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in
virum (I Tim. II, 12). Hoc enim viro potius Dei sententia
detulit, et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed
culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et
augebitur culpa.
|
|