|
51. Dixit ergo et ad virum ejus: Quia audisti vocem mulieris
tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non
edere; maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam
omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum
agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in
terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Hos
esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non
essent, si felicitas quae in paradiso fuerat, teneretur, non est
utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie verba haec primitus
accipere ne pigeat. Servanda tamen est et exspectanda significatio
prophetiae, quam maxime hic intuetur Dei loquentis intentio. Neque
enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc vocavit nomen
mulieris suae Vitam; subjiciens etiam, quoniam ista est mater omnium
viventium. Nam et haec non scriptoris narrantis vel affirmantis, sed
ipsius primi hominis verba intelligenda sunt, ut diceret, quoniam haec
est mater omnium viventium, tanquam nominis a se impositi causam
inferens, cur eam vocaverit, Vitam.
|
|