CAPUT XXXIX. Tunicae pelliceae. Exprobratio superbiae.

52. Et fecit Dominus Deus Adae et mulieri ejus tunicas pelliceas, et induit eos. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum; sicut illa quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. Hoc enim, quod saepe dixi, nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt, et dicta esse quae dicta sunt. Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet; ita in verbis et quid dictum sit, et quid significet. Sive enim figurate, sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.

53. Et dixit Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est quod ait, unus ex nobis, nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur; sicut dictum erat, Faciamus hominem (Gen. I, 26); sicut etiam Dominus de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est, Eritis sicut dii: Ecce, inquit, Adam factus est tanquam unus ex nobis. Verba enim sunt haec Dei, non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Quid aliud intelligendum, nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit?