CAPUT XL. Expulsio e paradiso. Excommunicatio.

54. Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. Superiora verba Dei sunt; hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita, non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum Angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno vitae: sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis, ex re visibili, virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae; alienandus inde utique fuerat, vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus: sicut etiam in hoc paradiso, id est Ecclesia, solent a Sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri.

55. Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis. Et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritualiter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Et ordinavit Cherubim, et flammeam romphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de paradiso spirituali, non est utique dubitandum.