|
56. Non autem ignoro quibusdam esse visum, festinatione
praevertisse illos homines appetitum scientiae boni et mali, et
immaturo tempore percipere voluisse quod eis dilatum opportunius
servabatur; idque egisse tentatorem, ut praeoccupando quod nondum
talibus congruebat, offenderent Deum, et ab ejus rei utilitate
alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut
Deus volebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. Hoc, si
forte lignum illud non ad proprietatem ut verum lignum et vera poma
ejus, sed ad figuram velint accipere, habeat exitum aliquem rectae
fidei veritatique probabilem.
57. Visum est et quibusdam, duos illos primos homines nuptias suas
fuisse furatos, et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creaverat
copulasset; quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti
erant, donec opportuno tempore jungerentur. Quasi vero in ea aetate
facti esse credendi sint, ut exspectanda esset maturitas pubertatis;
aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum
autem non potuisset, non utique fieret: nisi forte sponsa erat a patre
tradenda, et exspectanda erat votorum solemnitas, et convivii
celebritas, et dotis aestimatio, et conscriptio tabularum. Ridiculum
istud est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam
suscepimus asserendam, et quantum Deus donare voluit asseruimus.
|
|