CAPUT XLII. An Adam crediderit serpenti, quave ratione ad peccandum inductus sit.

58. Illud magis movet, si jam spiritualis erat Adam, quamvis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo Deum prohibuisse ne fructu ligni illius vescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dignoscentiam boni et mali, tanquam hoc tantum bonum creaturae suae Creator inviderit: hoc mirum si homo spirituali mente praeditus credere potuisset. An quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est , quae parvi intellectus esset, et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis viveret, et hoc est quod ei Apostolus non tribuit imaginem Dei? Sic enim ait: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est (I Cor. XI, 7). Non quod mens feminae eamdem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam (Galat. III, 27, 28); sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione Dei, et viro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. Neque enim frustra est illud quod Apostolus ait, Adam enim primus formatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione facta est (I Tim. II, 13, 14); id est, ut per illam etiam vir praevaricaretur. Nam et ipsum dicit praevaricatorem, ubi ait: In similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Seductum tamen negat. Nam et interrogatus non ait, Mulier quam dedisti mecum, seduxit me, et manducavi; sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducavi. Illa vero, Serpens, inquit, seduxit me.

59. Ita Salomon vir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non evaluit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque diffluebat, mortiferas delicias contristaret (III Reg. XI, 4). Ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae; sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit.

60. Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci in illo modo quo illa potuit. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est; id est, quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etiam si virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractavimus; non tamen eum arbitror, si jam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. Sed quid plura? Persuasum est illud peccatum sicut persuaderi talibus posset: conscriptum est autem sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intelligerentur sicut oporteret.