CAPUT IV. Tentatio hominis quare permissa.

6. Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat; altitudinem quidem consilii ejus penetrare non possum, et longe supra vires meas hoc esse confiteor. Est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanctioribusque reservatur, illius gratia potius quam meritis eorum: sed tamen quantum vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet; cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, adjuvante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Cur itaque tentari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria voluntate per culpam, et ordinandus esset illius aequitate per poenam: ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum voluntatibus etiam malis, cum illae perverse uterentur naturis bonis?