|
7. Nec arbitrandum est quod esset hominem dejecturus iste tentator,
nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per
humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit, disceret.
Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante
gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Et hujus forte hominis
vox est in Psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in
aeternum . Deinde jam expertus quid mali habeat superba praesumptio
propriae potestatis, et quid boni adjutorium gratiae Dei: Domine,
inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti
autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7,
8). Sed sive illud de hoc homine, sive de alio dictum sit,
extollenti se tamen animae, et nimium tanquam de propria virtute
praefidenti, etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam non
bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. Hinc enim
etiam maxime commendatur quale bonum sit Deus, quando nulli ab eo
recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus,
esse sine dolorum timore non possunt; et qui omnino malum desertionis
suae majore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere
noverunt, miseriores prorsus apparent; ut si nolunt recipere medicinam
talia devitandi, valeant ad exemplum, quo possint talia devitari.
Sicut enim apostolus Jacobus dicit, Unusquisque tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum
conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit,
generat mortem (Jacobi I, 14, 15). Unde sanato superbiae
tumore resurgitur, si voluntas quae ante experimentum defuit, ut
permaneretur cum Deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad
Deum.
|
|