|
8. Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod
eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus
humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit
Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior
non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari: cum etiam ipsi
qui deserto Creatore eunt post tentatorem, magis magisque tentent eos
qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem
devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorem pium?
Unde dicit Apostolus: Intendens teipsum, ne et tu tenteris
(Galat. VI, 1). Mirum est enim quantum ista humilitas, qua
subdimur Creatori, ne tanquam ejus adjutorio non egentes de nostris
viribus praesumamus, per Scripturas omnes divinas cura continua
commendatur. Cum ergo etiam per injustos justi, ac per impios pii
proficiant, frustra dicitur: Non crearet Deus, quos praesciebat
malos futuros. Cur enim non crearet quos praesciebat bonis
profuturos, ut et utiles eorum bonis voluntatibus exercendis
admonendisque nascantur, et juste pro sua mala voluntate puniantur?
|
|