|
9. Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare.
Ecce nos concedimus meliorem esse naturam quae omnino peccare nolit;
concedant et ipsi non esse malam naturam quae sic facta est, ut posset
non peccare si nollet, et justam esse sententiam qua punita est, quae
voluntate non necessitate peccavit. Sicut ergo ratio vera docet
meliorem esse naturam quam prorsus nihil delectat illicitum; ita ratio
vera nihilominus docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate
illicitam delectationem, si exstiterit, ita cohibere, ut non solum de
caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae
delectationis cohibitione laetetur. Cum ergo haec natura bona sit,
illa melior, cur illam solam, et non utramque potius faceret Deus?
Ac per hoc qui parati erant de illa sola Deum laudare, uberius eum
debent laudare de utraque. Illa quippe est in sanctis Angelis, haec
in sanctis hominibus. Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt,
laudabilemque naturam culpabili voluntate depravarunt. non quia
praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt, Habent enim et ipsi
locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. Nam Deus
nec justitia cujusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate
perversi?
|
|