|
10. Quis autem sobria consideratione dicat: Melius non crearet
quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet
etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? Hoc est enim
dicere, melius non esse qui alterius malo bene utendo misericorditer
coronaretur, quam esse etiam malum qui pro suo merito juste puniretur.
Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed
unum superius, alterum inferius; non intelligunt tardi corde, cum
dicunt, Utrumque tale esset; nihil se aliud dicere quam, Solum
illud esset. Ac sic cum aequare volunt genera bonorum, numerum
minuunt; et immoderate augendo unum genus, alterum tollunt. Quis
autem hos audiret, si dicerent: Quoniam excellentior sensus est
videndi quam audiendi, quatuor oculi essent, et aures non essent?
Ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius
poenae comparatione, sine ulla superbia Deo subditur; aliqua vero in
hominibus ita creata est, ut in se Dei beneficium non possit
agnoscere, nisi alterius videndo supplicium, ut non altum sapiat, sed
timeat (Rom. XI, 20), id est non de se praefidat, sed
confidat in Deum; quis recte intelligens dicat, Talis esset ista
qualis illa; nec videat se nihil aliud dicere quam, Non esset ista,
sed sola esset illa? Quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur
ergo non crearet Deus etiam quos malos futuros esse praesciebat,
volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, et ob hoc
sustinens in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in
perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa
misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Id. IX, 22,
23)? Sic enim qui gloriatur, nonnisi in Domino gloriatur (II
Cor. X, 17), cum cognoscit non suum, sed illius esse, non
solum ut sit, verum etiam ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo
habet ut sit.
11. Nimis itaque importune dicitur: Non essent quibus Deus tantam
beneficentiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non
possent, nisi essent et hi in quibus vindictae justitiam demonstraret.
|
|