|
20. Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium
similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accessisset mentis
officium, ut etiam intelligerentur, nondum erat prophetia; magisque
propheta erat, qui interpretabatur quod alius vidisset, quam ipse qui
vidisset. Unde apparet magis ad mentem pertinere prophetiam, quam ad
istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae
quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines
exprimuntur. Itaque magis Joseph propheta, qui intellexit quid
significarent septem spicae et septem boves, quam Pharao qui eas vidit
in somnis (Gen. XLI, 1-32). Illius enim spiritus
informatus est, ut videret; hujus mens illuminata, ut intelligeret.
Ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia; quia in illo rerum
imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. Minus ergo
propheta, qui rerum quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per
rerum corporalium imagines videt; et magis propheta, qui solo earum
intellectu praeditus est: sed et maxime propheta, qui utroque
praecellit, ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas
similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat, sicut Danielis
excellentia tentata est et probata, qui regi et somnium quod viderat
dixit, et quid significaret aperuit (Dan. II, 27-45, et
IV, 16-24). Et ipsae quippe imagines corporales in spiritu
ejus expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. Ex hoc
ergo modo quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem
dixit Apostolus, Orabo spiritu, orabo autem et mente (I Cor.
XIV, 15), ut et signa rerum formarentur in spiritu, et eorum
refulgeret intellectus in mente; secundum hanc, inquam, distinctionem
spirituale nunc appellavimus tale genus visorum, quali etiam corporum
absentium imagines cogitamus.
|
|