CAPUT X. Intellectuale genus visionis.

21. Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. Nec mihi occurrit omnino, ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatum esse comperimus. Sive autem intellectuale dicamus, sive intelligibile, hoc idem significamus. Quanquam nonnihil interesse nonnulli voluerunt, ut intelligibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest; intellectualis autem, mens quae intelligit: sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit, ac non etiam intelligat, magna et difficilis quaestio est. Esse autem rem quae intellectu percipiat, et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam vel putare, vel dicere; mens quippe non videtur nisi mente. Quia ergo videri potest, intelligibilis; quia et videre, intellectualis est, secundum illam distinctionem. Quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid quod tantum intelligatur nec intelligat, nunc intellectuale et intelligibile sub eadem significatione appellamus.