CAPUT XI. Corporalem visionem referri ad spiritualem, hanc vero ad intellectualem.

22. Tria igitur ista genera visionum, corporale, spirituale, et intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. Jam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria videantur genera. Cum enim legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), corporaliter litterae videntur, spiritualiter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. Sed et litterae absentes possunt spiritualiter cogitari, et proximus praesens potest corporaliter videri; dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni, nec per imaginem corporis similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. Corporalis sane visio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spirituali tanquam praesidenti nuntiatur. Nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago ejus in spiritu; sed non dignoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo quod per oculos videbamus, imaginem ejus in animo invenerimus. Et siquidem spiritus irrationalis est, veluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant. Si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut si illud quod hauserunt oculi, atque id spiritui, ut ejus illic imago fieret, nuntiaverunt, alicujus rei signum est, aut intelligatur continuo quid significet, aut quaeratur; quoniam nec intelligi nec requiri nisi officio mentis potest.

23. Vidit rex Balthasar articulos manus scribentis in pariete, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui ejus impressa est, atque ipso viso facto ac praeterito, illa in cogitatione permansit: videbatur in spiritu, et nondum intelligebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus appareret; jam tamen signum esse intelligebatur, id habens ex mentis officio. Et quia requirebatur quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. Quo non comperto Daniel accessit, et spiritu prophetico mente illustrata, perturbato regi quid illo signo portenderetur aperuit (Dan. V, 5-28); ipse potius propheta per hoc genus visionis, quod mentis est proprium, quam ille qui et signum corporaliter factum corporaliter viderat, et transacti ejus imaginem in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu poterat, nisi nosse signum esse, et quid significaret inquirere.

24. Vidit Petrus in alienatione mentis vas quatuor lineis alligatum submitti de coelo plenum variis animalibus, cum audivit et vocem, Macta, et manduca. Qui cum redditus sensibus de visu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat, nuntiavit ei spiritus dicens: Ecce viri quaerunt te; sed surge, descende, et vade cum illis, quia ego misi eos. Qui cum venisset ad Cornelium, quid in illa visione intellexerit, ubi audierat, Quae Deus mundavit, tu ne communia dixeris, ipse indicavit dicens: Sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere (Act. X, 10-28). Cum ergo illum discum videret alienatus a corporis sensibus, et illas voces, Macta, et manduca, et, Quae Deus mundavit, tu communia ne dixeris, in spiritu audiebat. Redditus autem corporis sensibus, idipsum quod visum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat. Quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, sive cum primum in ipsa alienatione visae sunt, sive cum postea recordatae atque cogitatae. Cum vero disceptabatur, et requirebatur ut illa signa intelligerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus donec nuntiati sunt qui venerant a Cornelio; hac vero corporali etiam accedente visione, cum et Spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret, Vade cum eis, ubi et illud signum ostenderat, et impresserat voces, adjuta divinitus mens intellexit quid illis signis omnibus ageretur. His atque hujusmodi rebus diligenter consideratis, satis apparet corporalem visionem referri ad spiritualem, eamque spiritualem referri ad intellectualem.