|
25. Sed cum vigilantes, neque mente a sensibus corporis alienata,
in visione corporali sumus, discernimus ab ea visionem spiritualem,
qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, sive memoriter recordantes
quae novimus, sive quae non novimus et tamen sunt, in ipsa spiritus
cogitatione utcumque formantes, sive quae omnino nusquam sunt, pro
arbitrio vel opinatione fingentes. Ab his omnibus ita discernimus illa
corporalia quae videmus, et in quibus praesentibus sunt sensus corporis
nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas vero imagines
corporum. Cum autem vel nimia cogitationis intentione, vel aliqua vi
morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, vel commixtione
cujusquam alterius spiritus seu mali seu boni, ita corporalium rerum in
spiritu exprimuntur imagines, tanquam ipsis corporis sensibus corpora
praesententur, manente tamen etiam in sensibus corporis intentione;
sic videntur quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum
corpora ipsa per corpus; ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens
oculis, et absens alius spiritu tanquam oculis. Nam experti sumus sic
affectos et cum eis locutos qui vere aderant, et cum aliis qui non
aderant, tanquam adessent. Resipiscentes autem aliqui referunt quod
vidissent, aliqui non possunt. Sic enim et somnia quidam
obliviscuntur, quidam meminerunt. Quando autem penitus avertitur
atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis ecstasis
dici solet. Tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora, etiam
patentibus oculis non videntur, nec ullae voces prorsus audiuntur:
totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritualem,
aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per
intellectualem visionem.
26. Sed cum spiritualis visio, penitus alienato a sensibus corporis
animo, imaginibus corporalium detinetur, sive in somnis sive in
ecstasi, si nihil significant quae videntur, ipsius animae sunt
imaginationes: sicut etiam vigilantes et sani, et nulla alienatione
moti, multorum corporum quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione
imagines versant. Verum hoc interest, quod eas a praesentibus
verisque corporibus constanti affectione discernunt. Si autem aliquid
significant; sive dormientibus exhibeantur, sive vigilantibus, cum et
oculis vident praesentia corpora, et absentium imagines cernunt
spiritu, tanquam oculis praesto sint, sive illa quae ecstasis
dicitur, alienato prorsus animo a sensibus corporis; mirus modus est:
sed commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse scit,
per hujusmodi imagines ei cui miscetur ostendat, sive intelligenti,
sive ut ab alio intellecta pandantur. Si enim demonstrantur haec, nec
utique a corpore demonstrari possunt, quid restat nisi ut ab aliquo
spiritu demonstrentur?
|
|