|
27. Nonnulli quidem volunt animam humanam habere vim quamdam
divinationis in seipsa. Sed si ita est, cur non semper potest, cum
semper velit? An quia non semper adjuvatur ut possit? Cum ergo
adjuvatur, numquid a nullo, aut a corpore ad hoc adjuvari potest?
Proinde restat ut a spiritu adjuvetur. Deinde quomodo adjuvatur?
Utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet ejus
intentio, quo in id veniat, ubi in seipsa videat significantes
similitudines, quae ibi jam erant, nec videbantur, sicut multa
habemus et in memoria, quae non semper intuemur? An fiunt illic,
quae ante non fuerant, vel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens
et emergens ibi eas videat? Sed si jam in illa erant quasi proprie,
cur eas non etiam consequenter intelligit? Aliquando enim, imo
plerumque non intelligit. An sicut spiritus ejus adjutus est, ut eas
in se videret, ita et mens nisi adjuvetur, ea quae habet spiritus,
intelligere non potest? An forte non corporea removentur, vel quasi
relaxantur impedimenta, ut suo impetu anima in ea quae videnda sunt,
exseratur; sed ipsa prorsus in haec assumitur, sive tantum
spiritualiter cernenda, sive etiam intellectualiter cognoscenda? An
aliquando in seipsa videt ista, aliquando per alterius spiritus
commixtionem? Quidquid horum est, temere affirmari non oportet.
Illud tamen dubium esse non debet, corporales imagines, quae spiritu
cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum, sive in vigilantibus,
sive in dormientibus, sive in aegrotantibus: mirum est autem, si
aliquando ecstasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum
similitudines aliquid significent.
28. Non sane mirum est si et daemonium habentes aliquando vera
dicunt, quae absunt a praesentium sensibus; quod certe nescio qua
occulta mixtura ejusdem spiritus fit, ut tanquam unus sit patientis
atque vexantis. Cum autem spiritus bonus in haec visa humanum spiritum
assumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse
dubitandum est, et earum quas nosse utile est: Dei enim munus est.
Discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi
tranquillus agit, ac sine aliqua vexatione corporis assumpto humano
spiritu dicit quod potest; quando etiam vera dicit, et utilia
praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est, velut angelum lucis
(II Cor. XI, 14), ad hoc ut cum illi in manifestis bonis
creditum fuerit, seducat ad sua. Hunc discerni non arbitror, nisi
dono illo de quo ait Apostolus, cum de diversis Dei muneribus
loqueretur, Alii dijudicatio spirituum (I Cor. XII, 10).
|
|