CAPUT XIV. Intellectualis visio non fallit. In aliis falli non semper est perniciosum.

Non enim magnum est, tunc eum dignoscere, cum ad aliqua pervenerit vel perduxerit, quae sunt contra bonos mores vel regulam fidei: tunc enim a multis discernitur. Illo autem dono, in ipso primordio quo multis adhuc bonus apparet, continuo dijudicatur an malus sit.

29. Tamen et per corporalem visionem, et per imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt, et mali fallunt. Intellectualis autem visio non fallitur. Aut enim non intelligit, qui aliud opinatur quam est; aut si intelligit, continuo verum est. Quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus viderint, quod ab alio discernere non possint: aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non valeat distinguere a corpore? Sed adhibetur intellectus, quaerens quid illa significent vel utile doceant; et aut inveniens ad fructum suum pervenit, aut non inveniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem.

30. Judicat autem sobrius intellectus divinitus adjutus, quae vel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est, non sit animae perniciosum. Nec enim putantium periculo, et non potius exitio suo, quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono quo fit quisque bonus, non erretur: aut aliquid obest omnibus hominibus, quod cum dormiunt, vera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis vident: aut aliquid obfuit Petro, quod soluto se a vinculis, seque angelo deducente, factum est repentino miraculo ut putaret se visum videre (Act. XII, 7-9): vel cum in illa ecstasi respondit, Nequaquam, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum; putans ea ipsa quae in disco demonstrabantur, tanquam vera animalia (Id. X, 11-14). Haec quando aliter inventa fuerint, quam putata sunt, cum viderentur, non nos poenitet ita nobis fuisse visa, si non arguatur vel infidelitas dura, vel opinatio vana sive sacrilega. Quapropter et cum visis corporalibus diabolus fallit, nihil obest quod Indificantur oculi, si non erratur in veritate fidei, et intelligentiae sanitate, qua docet Deus subjectos sibi. Aut si ludificet animam spirituali visione imaginibus corporum, ut putet corpus esse quod non est, non aliquid obest animae si perniciosae suasioni non consentiat.