|
31. Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum
etiam concumbere sibi videntur, vel contra propositum suum, vel contra
etiam licitos mores. Quod non contingit, nisi cum ea quae vigilantes
etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed sicut etiam talia
propter aliquid loquimur, sic admoventur in somnis, et exprimuntur,
ut eis naturaliter etiam caro moveatur, et quod naturaliter colligit,
per genitales vias emittat; sicut hoc ipsum dicere utique non possem,
nisi etiam cogitarem. Porro imagines rerum corporalium, quas
necessario cogitavi, ut hoc dicerem, si tanta expressione
praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora vigilantibus,
fieret illud quod sine peccato fieri a vigilante non posset. Quis enim
vel cum loquitur, et postulante necessitate sermonis de suo concubitu
aliquid dicit, possit non cogitare quod dicit? Porro ipsa phantasia,
quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in
visione somniantis, ut inter illam et veram commixtionem corporum non
discernatur, continuo movetur caro, et sequitur quod eum motum sequi
solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a vigilante
dicitur, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum est. Verumtamen
propter animae affectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas
interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent;
quem casti vigilantes cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non
possunt, quia non habent in potestate quae admoveatur expressio
corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam
ergo affectionem animae bonam, etiam in somnis quaedam ejus merita
clarent. Nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus
rebus, eamque neglectis caeteris est precatus a Domino: et sicut
Scriptura testatur, placuit hoc coram Domino, nec distulit
retributionem bonam pro desiderio bono (III Reg. III, 5
15).
|
|