CAPUT XVIII. De visionum causis.

39. Istarum visionum et divinationum causas et modos vestigare si quis potest, certoque comprehendere, eum magis audire vellem, quam de me exspectari ut ipse dissererem. Quid tamen putem, ita ut nec docti me tanquam confirmantem derideant, nec indocti tanquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. Ego visa ista omnia visis comparo somniantium. Sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem vera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla; ipsa autem vera, aliquando futuris omnino similia, vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata: sic etiam illa omnia. Sed amant homines inexperta rimari, et causas insolitorum requirere, cum quotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. Nam quemadmodum in vocibus, hoc est signis quibus loquendo utimur, audito verbo inusitato, quaerunt primo quid sit, hoc est quid significet; quo cognito deinde quaerunt unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit, sive corporalibus, sive spiritualibus, causas rationemque sollicite inquirunt, et sibi reddi a doctoribus flagitant.

40. Soleo autem cum me quisque interrogat, verbi gratia, quid sit catus, et respondeo, Prudens vel acutus, nec ei sufficit, sed pergit quaerere unde dictus sit catus, vicissim referre et quaerere unde dictus sit acutus, quod nihilominus utique ignorabat, sed quia usitatum nomen erat, patienter ejus originem nesciebat: quod autem novum insonuit auribus, parum putat nosse quid significando valeat, nisi etiam unde dicatur exquirat. Quisquis ergo ex me quaerit unde visa corporalibus similia in ecstasi appareant, quae raro accidit animae, vicissim quaero, unde appareant dormientibus, quae quotidie sentit anima, et nemo istud aut non multum curat inquirere. Quasi vero ideo minus mira sit talium natura visorum, quia quotidiana est; aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt qui ista non quaerunt, non rectius fecerint si nec in illa curiosi sint. Ego vero multo amplius admiror, multoque maxime stupeo quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos viderit, quam somniantium vel etiam in ecstasi visiones. Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. Hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant, inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.