CAPUT PRIMUM. De paradiso locus Apostoli examinandus.

1. Ab exordio Scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris sive asserendo atque defendendo quae certa nobis sunt, sive inquirendo et ambigendo de incertis, quae potuimus, et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus; non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitavimus ostendentes, temeritatemque affirmandi amoventes a lectore, ubi non valuimus praebere sententiae firmitatem : iste autem duodecimus liber ea jam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum Litterarum occupabat, liberius atque prolixius versabit de paradiso quaestionem; ne putemur evitasse, quod videtur Apostolus in tertio coelo insinuare paradisum, ubi ait: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque in tertium coelum: et scio ejusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit, quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2 4).

2. In his verbis primum quaeri solet, quid dicat tertium coelum: deinde, utrum illic intelligi voluerit paradisum, an posteaquam raptus est in tertium coelum, raptum esse et in paradisum, ubicumque sit paradisus; non ut hoc fuerit rapi in tertium coelum quod in paradisum, sed prius in tertium coelum, et post inde in paradisum. Et hoc sic ambiguum est, ut non mihi videatur posse dissolvi, nisi aliquis non ex praesentibus Apostoli verbis, sed ex aliis forte Scripturarum locis, vel ratione perspicua, inveniat aliquid, quo doceat sive in tertio coelo esse paradisum, sive non esse, cum et ipsum tertium coelum quid sit non liquido appareat, utrum in rebus corporalibus, an forte in spiritualibus intelligendum sit. Posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit ut nescire se dixerit, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire quod se nescire Apostolus dixit? Verumtamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest, nec corpus ad spiritualia, haec ipsa dubitatio ejus velut cogit intelligi (siquidem de seipso haec eum scripsisse nemo ambigit), tale fuisse illud quo raptus est, quod utrum corporale an spirituale esset, dignosci discernique non posset.