|
41. Illud plane exemplorum experimentis colligi datur, sicut
corporum pallor, rubor, tremor, vel etiam morbus aliquando a corpore
habet causas, aliquando ab anima; et a corpore quidem, cum vel humor
suffunditur, vel cibus vel aliquid aliud corpori injectum extrinsecus;
ab anima vero, cum vel timore turbatur, vel pudore confunditur, vel
irascitur, vel amat, vel si quid ejusmodi; nec immerito, si id quod
animat et regit, etiam cum vehementius movetur, vehementius exagitat:
ita et ipsi animae ut in ea visa pergat, quae non ei per sensus
corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita pergat
ut non discernat utrum corpora sint an similitudines corporum,
aliquando a corpore accidit, aliquando a spiritu: et a corpore
quidem, sive naturali vicissitudine, ut sunt visa somniantium,
dormire quippe a corpore est homini; sive aliqua mala valetudine
sensibus perturbatis, ut cum a phreneticis simul et corpora videntur,
et visa similia corporibus tanquam et ipsa prae oculis adsint: aut
penitus interclusis, sicut saepe male affecti morbo aliquo
ingravescente, praesente corpore diu absentes, deinde hominibus
redditi, multa se vidisse dixerunt: a spiritu vero, cum omnino sano
atque integro corpore in alienationem rapiuntur, sive ita ut et per
sensus corporis corpora videant, et in spiritu quaedam similia quae a
corporibus non discernant; sive penitus avertantur a sensibus carnis,
et nihil per eos omnino sentientes, illa spirituali visione habitent in
similitudinibus corporum. Sed cum malus in haec arripit spiritus, aut
daemoniacos facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas: cum autem
bonus, fideles mysteria loquentes, aut accedente etiam intelligentia
veros prophetas, aut ad tempus quod per eos oportet ostendi, videntes
atque narrantes.
|
|