|
42. Sed cum a corpore causa est ut talia visa cernantur, non ea
corpus exhibet; neque enim habet eam vim, ut formet aliquid
spirituale: sed sopito, aut perturbato, aut etiam intercluso itinere
intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi motus, anima ipsa quae
motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non
sinitur, vel non plene sinitur corporalia sentire, vel ad corporalia
vim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit,
aut intuetur objectas. Et si quidem eas ipsa agit, phantasiae tantum
sunt; si autem objectas intuetur, ostensiones sunt. Denique cum
oculi dolent vel exstincti sunt, quia non est causa in sede cerebri,
unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt hujusmodi visiones,
quamvis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore. Magis
enim caeci aliquid dormientes quam vigilantes vident. Dormientibus
quippe in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos
ducit, ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum
tanquam species corporales adsint, ut sibi dormiens vigilare videatur,
et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum
autem vigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae
cum ad loca venerit oculorum, non exseritur foras, sed ibi remanet,
ut vigilare se sentiant, potiusque esse in tenebris vigilando etiam per
diem, quam dormiendo, sive per diem sive per noctem. Nam et qui
caeci non sunt, plerique patentibus oculis dormiunt nihil per eos
videntes, sed non ideo nihil videntes, cum spiritu cernant visa
somniorum: si autem clausis oculis vigilent, neque dormientium praesto
sunt visionibus neque vigilantium. Tantum tamen valet, quod usque ad
oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa pervenit a cerebro
via sentiendi, et animae intentionem usque ad ipsas quamvis clausas
fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed
nullo modo pro eis habeantur corporibus quae per oculos sentiuntur.
43. Tantum interest, ubi fiat impedimentum sentiendi corporalia,
cum fit in corpore. Si enim non fit nisi in ipsis aditibus, et quasi
januis sensuum, velut in oculis, in auribus, caeterisque sensibus
corporalibus, sola impeditur perceptio corporalium; non autem animae
intentio in aliud sic avertitur, ut pro corporibus habeat imagines
corporum: si autem causa est intus in cerebro, unde diriguntur viae ad
ea quae foris sunt, sentienda; ipsius intentionis vasa sopiuntur, vel
turbantur, vel intercluduntur, quibus nititur anima in ea quae foris
sunt, intuenda vel sentienda. Quem nisum quoniam non amittit, tanta
expressione format similia, ut imagines corporalium a corporibus
discernere non valens, utrum in illis an in istis sit nesciat; et cum
scit, longe alio modo sciat, quam dum in cogitando versantur sive
occurrunt similitudines corporum. Qui modus nisi ab expertis capi
utcumque non potest. Hinc enim erat, quod me dormiens in somnis
videre sciebam, nec tamen illas corporalium rerum similitudines quas
videbam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas
cogitantes etiam clausis oculis vel in tenebris constituti discernere
solemus. Tantum valet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad
sensus licet clausos, an in ipso cerebro, unde in haec nititur,
aliqua causa existente in aliud avertatur, ut quamvis aliquando se
noverit non corpora, sed corporum similitudines cernere, vel minus
erudita etiam ipsa esse corpora existimans, sentiat se non ea corpore,
sed spiritu videre, longe sit tamen ab affectione qua suo corpori
praesentatur: unde se norunt et caeci vigilare, cum similitudines
corporum cogitatas a corporibus, quae videre non possunt, certa
notione discernunt.
|
|