|
44. Cum autem sano corpore, nec somno sensibus consopitis, aliquo
occulto opere spirituali in ea visa quae similia sunt corporalibus anima
rapitur, non quia modus diversus est, ideo est etiam diversa natura
visorum; cum et in illis causis quae de corpore existunt, sit utique
differentia, et aliquando a contrario. Nam phrenetici non dormiendo
potius perturbatas habent sentiendi vias in capite, ut talia videant,
qualia somniantes vident, quorum dormiendo avertitur intentio a sensu
vigilandi, et in ea videnda convertitur. Cum ergo illud fiat non
dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea quae videntur ex alio
genere sunt, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt
similitudines corporum. Ita quamvis diversa sit causa intentionis
alienatae, quando sano corpore vigilantis occulta quadam vi spirituali
anima rapitur, ut vice corporum expressas corporalium rerum
similitudines in spiritu videat, eadem tamen est natura visorum.
Neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine
ulla praesensione futurorum ex seipsa versare imagines corporum, sicut
etiam cogitando eas solet; cum vero in ea videnda spiritu assumitur,
divinitus haec demonstrari: quandoquidem aperte Scriptura dicit,
Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et juvenes visa videbunt,
et senes somnia somniabunt (Joel. II, 28), divinae operationi
utrumque tribuens; et, Angelus Domini apparuit Joseph in somnis
dicens, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; et iterum,
Tolle puerum, et vade in Aegyptum (Matth. I, 20; et II,
13).
|
|