|
45. Itaque bono quidem spiritu assumi spiritum hominis ad has
videndas imagines, nisi aliquid significent, non puto: cum vero in
corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur
spiritus, non semper aliquid significare credendum est; sed tunc
significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu, sive dormienti,
sive aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur,
patienti. Vigilantibus etiam neque ullo morbo afflictis nec furore
exagitatis, occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes quas
promendo divinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex
prophetavit (Joan. XI, 51), cum ejus intentio non haberet
voluntatem prophetandi, verum etiam id suscipientes, ut divinandi modo
aliquid dicerent, novimus.
46. Nam quidam juvenes jocando ut fallerent, ubi peregrini iter
agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino utrum
duodecim signa dicerentur. Qui cum hospitem suum mirari cernerent quae
dicebant, et attestari esse verissima, audacius in plura progressi
sunt. At ille attestans ad omnia mirabatur. Postremo ab eis de filii
salute quaesivit, quem diu absentem desiderabat, et quod inopinate
tardaret, ne quid ei accidisset sollicitus erat. At illi non curantes
quid post eorum abscessum veri cognosceretur, dum tamen in praesentia
laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt salvum ac
propinquantem, et eo ipso die quo haec loquebantur, esse venturum:
neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset, eos ille
redarguendos postridie sequeretur. Quid multa? dum jam abire
disponerent, ecce subito adhuc eis illic positis venit.
47. Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola
per quamdam Paganorum solemnitatem, non aliquo spiritu arreptus, sed
imitatione ludicra arreptitios aemulatus, scientibus circumstantibus et
spectantibus. Moris enim erat ut ante prandium peractis sacrificiis
agitatisque fanaticis, si qui adolescentes post prandium vellent eo
more ludere, nullus prohiberetur. Ille ergo inter saltandum, facto
sibi silentio, jocabundus, et ridente multitudine circumseptus, ea
nocte quae impendebat, in ea silva quae juxta erat, hominem a leone
interemptum iri, ad cujus cadaver spectandum illucescente die
confluxuram turbam, et illius solemnitatis locum deserturam,
praedixit. Et factum est; cum satis cunctis qui aderant in omnibus
ejus motibus claruisset, hoc eum ludendo et jocando nusquam perturbata
vel alienata mente dixisse; ipso etiam tanto amplius mirante quod
accidit, quanto magis nosset quo id animo atque ore protulerit.
48. Quonam modo haec visa in spiritum hominis veniant, utrum ibi
primitus formentur, an formata ingerantur, et quadam conjunctione
cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas, et
corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum
cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes, non
utique oculis, quia non corpore, sed spiritu vident; verum hoc
intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, noverunt, nos autem
ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus; quia sic eas, ut
opinor, habent in potestate occultare spiritualibus modis, quemadmodum
nos quibusdam interjectis obstaculis, nostra corpora ne aliorum oculis
videantur, abscondimus: et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando
cernantur tantummodo significantes imagines, et utrum aliquid
significent ignoretur; aliquando autem aliquid significare sentiantur,
sed quid significent nesciatur; aliquando vero tanquam pleniore
demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent
videat; et scire difficillimum est, et si jam sciamus, disserere
atque explicare operosissimum.
|
|