|
49. Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse
spiritualem quamdam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur
similitudines; sive cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et
continuo formatur ejus similitudo in spiritu, memoriaque reconditur;
sive cum absentia corpora jam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam
spiritualis aspectus, quae jam erant in spiritu et antequam ea
cogitaremus; sive cum eorum corporum quae non novimus, sed tamen esse
non dubitamus, similitudines, non ita ut sunt illa, sed ut occurrit,
intuemur; sive cum alia, quae vel non sunt, vel esse nesciuntur, pro
arbitrio vel opinatione cogitamus; sive unde unde, neque id
agentibus, neque volentibus nobis variae formae corporalium
similitudinum versantur in animo; sive cum aliquid corporaliter
acturi, ea ipsa disponimus quae in illa actione futura sunt, et omnia
cogitatione antecedimus; sive jam in ipso actu, vel cum loquimur, vel
cum facimus, omnes corporales motus, ut exseri possint, praeveniuntur
similitudinibus suis intus in spiritu; neque enim ulla vel brevissima
syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset: sive cum a dormientibus
somnia videntur, vel nihil vel aliquid significantia; sive cum
valetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi,
imagines corporum spiritus veris corporibus ita miscet, ut internosci
vel vix possint, vel omnino non possint; et aut significent aliquid,
aut sine ulla significatione oboriantur; sive prorsus ingravescente
aliquo morbo vel dolore corporis, et intercludente intus vias quibus
animae, ut per carnem sentiret, exserebatur ac nitebatur intentio,
altius quam somno absentato spiritu, corporalium rerum existunt aut
monstrantur imagines, vel significantes aliquid vel sine ulla
significatione apparentes; sive nulla ex corpore causa existente, sed
assumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in hujusmodi
videndas similitudines corporum, miscens eis visa corporalia, cum
simul etiam corporis sensibus utitur; sive ita spiritu assumente
alienatur ab omni corporis sensu, et avertitur, ut solis
similitudinibus corporum spirituali visione teneatur, ubi nescio utrum
possint aliqua nihil significantia videri.
|
|