|
50. Haec igitur natura spiritualis, in qua non corpora, sed
corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis visiones habet,
quam illud mentis atque intelligentiae lumen, quo et ista inferiora
dijudicantur, et ea cernuntur quae neque sunt corpora, neque ullas
gerunt formas similes corporum; velut ipsa mens et omnis animae
affectio bona, cui contraria sunt ejus vitia, quae recte culpantur
atque damnantur in hominibus. Quo enim alio modo ipse intellectus nisi
intelligendo conspicitur? Ita et charitas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia,
et caetera hujusmodi, quibus propinquatur Deo (Galat. V, 22,
23): et ipse Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia
(Rom. XI, 36).
51. Quanquam itaque in eadem anima fiant visiones, sive quae
sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum coelum, terra, et
quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt; sive quae
spiritu videntur similia corporum, de quibus multa jam diximus; sive
cum mente intelliguntur, quae nec corpora sunt, nec similitudines
corporum; habent utique ordinem suum, et est aliud alio
praecellentius. Praestantior est enim visio spiritualis quam
corporalis, et rursus praestantior intellectualis quam spiritualis.
Corporalis enim sine spirituali esse non potest; quandoquidem momento
eodem quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale
aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit; quod si non fieret,
nec sensus ille esset, quo ea quae extrinsecus adjacent, sentiuntur.
Neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio
utitur ad formandum in seipsa quod extrinsecus nuntiatur. Non potest
itaque fieri visio corporalis, nisi etiam spiritualis simul fiat: sed
non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id quod
per corpus videbatur, inveniatur in spiritu. At vero spiritualis
visio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum
similitudines in spiritu apparent, et finguntur multae pro arbitrio,
vel praeter arbitrium demonstrantur. Item spiritualis visio indiget
intellectuali ut dijudicetur, intellectualis autem ista spirituali
inferiore non indiget; ac per hoc spirituali corporalis, intellectuali
autem utraque subjecta est. Cum ergo legimus, Spiritualis omnia
judicat, ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. II, 15);
non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum
est, Orabo spiritu, orabo et mente (Id. XIV, 15), sed ex
illa notione debemus accipere qua dictum est, Renovamini autem spiritu
mentis vestrae (Eph. IV, 23). Jam enim supra docuimus alio
modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritualis omnia
dijudicat. Quapropter non absurde neque inconvenienter arbitror
spiritualem visionem inter intellectualem et corporalem tanquam
medietatem quamdam obtinere. Puto enim non incongruenter medium dici,
quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud quod
vere corpus est, et illud quod nec corpus est, nec simile corporis.
|
|