|
52. Illuditur autem anima similitudinibus rerum, non earum vitio,
sed opinionis suae, cum approbat quae similia sunt pro iis quibus
similia sunt, ab intelligentia deficiens. Fallitur ergo in visione
corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat quod fit in corporis
sensibus; sicut navigantibus videntur in terra moveri quae stant, et
intuentibus coelum stare sidera quae moventur, et divaricatis radiis
oculorum duas lucernae species apparere, et in aqua remus infractus,
et multa hujusmodi: aut cum putat aliquid hoc esse, quod similiter
coloratum est, vel similiter sonat, vel olet, vel sapit, vel
tangitur; hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in cacabo
putatur legumen, et sonitus transeuntis vehiculi putatur ex tonitruo,
et si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adjaceat olfactui,
citrium putatur herba quae vocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo
succo affectus putatur melle conditus; et ignotus annulus contrectatus
in tenebris, putatur aureus, cum sit aereus aut argenteus. aut cum
repentinis inopinatisque corporalibus visis anima turbata vel in somnis
videre se putat, vel aliquo hujusmodi spirituali viso affici: unde in
omnibus corporalibus visis, et aliorum sensuum contestatio, et maxime
ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut quod in hoc rerum genere
verum est, inveniatur quantum inveniri potest. In visione autem
spirituali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu
videntur, fallitur anima, cum ea quae sic videt, ipsa corpora esse
arbitratur; vel quod sibi suspicione falsaque conjectura finxerit, hoc
etiam in corporibus putat, quae non visa conjectat. At vero in illis
intellectualibus visis non fallitur: aut enim intelligit, et verum
est; aut si verum non est, non intelligit: unde aliud est in his
errare quae videt, aliud ideo errare quia non videt.
|
|