CAPUT XXVI. Raptus animae duplex, spirituali visione et intellectuali.

53. Quapropter cum rapitur anima in ea visa quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis avertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte; jam divinae admonitionis est et adjutorii, ut se non corpora, sed visa corporum similia spiritualiter noverit cernere, sicuti quae se in somnis videre, etiam antequam evigilent, sciunt. Ibi si etiam videntur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes videntur, sive ipsa hominis mente divinitus adjuta, sive aliquo inter ipsa visa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Joanni exponebatur (Apoc. I, 10 sqq.), magna revelatio est: etiamsi forte ignoret ille cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit, an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista videat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur.

54. Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu videntur, ita et ab ipsis rapiatur, ut in illam quasi regionem intellectualium vel intelligibilium subvehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua veritas cernitur; nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur: ibi virtutes animae non sunt operosae ac laboriosae. Neque enim opere temperantiae libido frenatur, aut opere fortitudinis tolerantur adversa, aut opere justitiae iniqua puniuntur, aut opere prudentiae mala devitantur. Una ibi et tota virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere quod amas. Ibi enim beata vita in fonte suo bibitur, inde aspergitur aliquid huic humanae vitae, ut in tentationibus hujus saeculi, temperanter, fortiter, juste, prudenterque vivatur. Propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis visio veritatis, labor suscipitur, et continendi a voluptate, et sustinendi adversitates, et subveniendi indigentibus, et resistendi decipientibus. Ibi videtur claritas Domini, non per visionem significantem, sive corporalem, sicut visa est in monte Sina (Exod. XIX, 18), sive spiritualem, sicut vidit Isaias (Isai. VI, 1), vel Joannes in Apocalypsi: sed per speciem, non per aenigmata, quantum eam capere mens humana potest, secundum assumentis Dei gratiam, ut os ad os loquatur ei quem dignum tali Deus colloquio fecerit; non os corporis, sed mentis,