|
Sicut intelligendum arbitror quod de Moyses scriptum est (Num.
XII, 8).
55. Concupiverat enim, sicut in Exodo legimus, videre Deum; non
utique sicut viderat in monte, nec sicut videbat in tabernaculo
(Exod. XIX, 18, et XXXIII, 9), sed in ea substantia
qua Deus est, nulla assumpta corporali creatura, quae mortalis carnis
sensibus praesentetur: neque in spiritu figuratis similitudinibus
corporum; sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis
et intellectualis potest, sevocata ab omni corporis sensu, et ab omni
significativo aenigmate spiritus. Sic enim scriptum est, Si ergo
inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut
videam te; cum paulo superius legatur locutus Dominus ad Moysen facie
ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. Sentiebat ergo quid
videbat, et quod non videbat desiderabat. Nam et paulo post, cum
dixisset ei Deus, Invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio
te prae omnibus; respondit ei, Ostende mihi claritatem tuam. Et
tunc quidem responsum accepit a Domino figuratum, de quo nunc longum
est disputare, quando ei dixit: Non poteris videre faciem meam, et
vivere. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet. Deinde
subjecit et ait illi: Ecce locus penes me, et stabis super petram,
statim ut transiet mea majestas, et ponam te in spelunca petrae, et
tegam manu mea super te donec transeam; et auferam manum, et tunc
videbis posteriora mea: nam facies mea non apparebit tibi (Id.
XXXIII, 11-23). Nec tamen secuta Scriptura hoc etiam
corporaliter factum esse narravit, satisque per hoc demonstratum est
figurate dictum esse in Ecclesiae significatione. Ipse est enim locus
penes Dominum, quia Ecclesia est templum ejus et ipsa aedificata est
super petram, et caetera quae ibi dicta sunt, eidem intelligentiae
congruunt. Nisi tamen concupitam et desideratam Dei claritatem
Moyses videre meruisset, non in libro Numerorum diceret Deus ad
Aaron et Mariam fratres ejus: Audite verba mea, Si fuerit propheta
inter vos Domino, in visione illi cognoscar , et in somno loquar
illi; non ita quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis
est. Os ad os loquar ad illum in specie, et non per aenigmata, et
claritatem Domini vidit (Num. XII, 6-8). Neque enim hoc
secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur,
intelligendum est; nam utique sic loquebatur ad Moysen facie ad
faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei, Ostende mihi
temetipsum; et nunc etiam ad ipsos quos objurgabat, et quibus Moysi
meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem
praesentatam sensibus carnis. Illo ergo modo, in illa specie qua
Deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur
locutione ineffabili, ubi eum nemo videns vivet vita ista, qua
mortaliter vivitur in istis sensibus corporis: sed nisi ab hac vita
quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita
aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut
Apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit (II Cor.
XII, 3), cum in illam rapitur et subvehitur visionem.
|
|