|
56. Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod superius est,
non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur,
verum etiam omni illo spirituali, quo similitudines corporum spiritu et
non mente cernuntur, tertium coelum appellavit Apostolus; in hoc
videtur claritas Dei, cui videndae corda mundantur, unde dictum est,
Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): non
per aliquam corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem
tanquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12), quod de Moyse dictum est, os ad os; per speciem
scilicet qua est Deus quidquid est, quantulumcumque eum mens, quae
non est quod ipse, etiam ab omni terrena labe mundata, et ab omni
corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest: a
quo peregrinamur mortali et corruptibili onere gravati, quamdiu per
fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), et cum
hic juste vivimus. Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo
doctori Gentium, rapto usque ad istam excellentissimam visionem,
voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam vivendum est
in aeternum? Et cur non dicatur iste paradisus, excepto illo in quo
corporaliter vixit Adam inter ligna nemorosa atque fructuosa?
Quandoquidem et Ecclesia, quae nos congregat in charitatis sinum,
paradisus dicta est cum fructu pomorum (Cant. IV, 13). Sed
hoc figurate dictum est, tanquam illo paradiso, ubi proprie fuit
Adam, Ecclesia significata sit per formam futuri. Quanquam
diligentius considerantibus fortassis occurrat illo paradiso corporali,
in quo Adam corporaliter fuit, et istam vitam sanctorum significatam,
quae nunc agitur in Ecclesia, et illam quae post hanc erit in
aeternum: sicut Jerusalem, quae interpretatur Visio pacis, et tamen
quaedam terrena civitas demonstratur, significat Jerusalem matrem
nostram aeternam in coelis, sive in iis qui spe salvi facti sunt, et
quod non vident sperantes per patientiam exspectant (Rom. VIII,
24, 25), secundum quos multi filii desertae, magis quam ejus
quae habet virum (Galat. IV, 26, 27); sive in ipsis
Angelis sanctis per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei (Ephes.
III, 10), cum quibus post hanc peregrinationem sine labore et
sine fine vivendum est.
|
|