|
3. Cum enim vel in somnis, vel in ecstasi, corporum exprimuntur
imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus
sensibus corporis, recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non
per sensum corporis hauriebat. Quis enim cum a somno evigilaverit,
non continuo sentiat imaginaria fuisse quae videbat, quamvis cum ea
videret dormiens, a vigilantium corporalibus visis discernere non
valebat? Quanquam mihi accidisse scio, et ob hoc etiam aliis accidere
potuisse vel posse non dubito, ut in somnis videns, in somnis me
videre sentirem; illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem
ludificare consueverunt, non esse vera corpora, sed in somnis eas
praesentari firmissime, etiam dormiens, tenerem atque sentirem. Hoc
tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter in somnis
videbam, idipsum persuadere conabar, non esse illa corpora, quae
videbamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter
illa sic mihi appareret quomodo illa: cui et hoc dicebam, neque id
verum esse quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid
videre dormientem, et utrum ista ego viderem omnino non scire; verum
cum eidem ipsi persuadere moliebar quod ipse non esset, adducebar ex
parte etiam ipsum putare esse, cui profecto non loquerer, si omni modo
sic afficerer quod ipse non esset. Ita non poterat, quamvis
mirabiliter vigilans, anima dormientis, nisi duci imaginibus
corporum, ac si corpora ipsa essent.
4. In ecstasi autem unum audire potui, et eum rusticanum vix
valentem quod sentiebat exprimere, qui et vigilare se sciret, et
videre quiddam non oculis corporis. Nam ut ejus verbis utar, quantum
recolere possum: Anima mea, inquit, videbat eum, non oculi mei.
Non tamen sciebat utrum corpus esset, an imago corporis. Non enim
erat talis, ut ista discerneret, verum tam simpliciter fidelis, ut
eum sic audirem, ac si illud quod se vidisse narrabat, ipse vidissem.
5. Ac per hoc si paradisum Paulus ita vidit, ut apparuit Petro
ille discus submissus e coelo (Act. X, 11), ut Joanni quidquid
in Apocalypsi se vidisse conscripsit (Apoc. I, 12, etc.), ut
Ezechieli campus ille cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio
(Ezech. XXXVII, 1-10), ut Isaiae sedens Deus, et in
conspectu ejus Seraphim, et ara unde carbo assumptus Prophetae labia
mundavit (Isai. VI, 1-7); manifestum est eum ignorare
potuisse utrum in corpore, an extra corpus ea viderit.
|
|