|
57. Si autem sic accipimus tertium coelum quo Apostolus raptus
est, ut quartum etiam, et aliquot ultra superius coelos esse
credamus, infra quos est hoc tertium coelum, sicut eos alii septem,
alii octo, alii novem vel etiam decem perhibent, et in ipso uno quod
dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant; ac per hoc
corporeos esse vel ratiocinantur vel opinantur, de quorum ratione sive
opinione nunc disserere longum est: potest etiam fieri, ut etiam in
spiritualibus vel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse
contendat, aut si possit ostendat, eosque distinctos juxta aliquem
provectum magis minusve illustrium revelationum. Sed utcumque se ista
habeant, et accipiantur ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic;
ego visorum vel visionum praeter ista tria genera, aut corpore, aut
spiritu, aut mente, usque adhuc vel nosse vel docere non possum. Sed
quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque
aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.
|
|