|
58. Sicut autem in ista luce corporea est coelum, quod super terras
suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt
meliora terrestribus: sic in illo genere spirituali, in quo videntur
corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam
excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis;
utrum visa sua facili quadam et praepotenti junctione vel commixtione
etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo nostram in
spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu, et difficilior
dictu res est. Sunt autem alia visa usitata et humana, quae sive ex
ipso spiritu nostro multipliciter existunt, sive ex corpore spiritui
quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus affecti vel carne vel animo.
Non solum enim vigilantes homines curas suas cogitando versant in
similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc saepe somniant,
quo indigent: nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis
poculisque inhiantes insistunt, si forte esurientes sitientesque
dormierunt. Quae omnia puto comparata illis angelicis
demonstrationibus sic habenda, ac si in ista natura corporum terrena
coelestibus comparentur.
|
|