|
59. Sic etiam in illo genere intellectualium visorum alia sunt,
quae in ipsa anima videntur, velut virtutes quibus vitia sunt
contraria; sive permansurae, ut pietas; sive utiles huic vitae, et
postea non futurae, sicut fides qua credimus ea quae nondum videmus,
et spes qua futura cum patientia exspectamus, et ipsa patientia qua
omnia toleramus adversa, donec quo volumus veniamus. Istae quippe et
hujusmodi virtutes, quae nunc propter transigendam istam
peregrinationem valde necessariae sunt; non erunt in illa vita,
propter quam adipiscendam sunt necessariae: et tamen etiam ipsae
intellectualiter videntur; neque enim aut corpora sunt, aut species
habent similes corporum. Aliud autem est ipsum lumen, quo illustratur
anima, ut omnia vel in se vel in illo veraciter intellecta conspiciat:
nam illud jam ipse Deus est, haec autem creatura, quamvis rationalis
et intellectualis ad ejus imaginem facta, quae cum conatur lumen illud
intueri, palpitat infirmitate, et minus valet. Inde est tamen
quidquid intelligit sicut valet. Cum ergo illuc rapitur, et a
carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius praesentatur non
spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se videt illud,
quo adjuta videt quidquid etiam in se intelligendo videt.
|
|