CAPUT XXXII. Anima corpore exuta quo feratur.

60. Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur, an ad incorporalia corporalibus similia, an vero nec ad ipsa, sed ad illud quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius; cito quidem responderim, ad corporalia loca eam vel non ferri nisi cum aliquo corpore, vel non localiter ferri. Jam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto: spiritualem enim arbitror esse, non corporalem . Ad spiritualia vero pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes jacuerunt, et infernales poenas viderunt, cum et ipsi in seipsis gererent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similitudinibus sensuum experiri. Neque enim video cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum, jacente sine sensu ipso corpore, nondum tamen penitus mortuo, videt talia, qualia multi ex illa subductione vivis redditi narraverunt; et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. Aut ergo ad illa fertur poenalia, aut ad illa itidem similia corporalibus, nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum.

61. Neque enim recte dici potest, vel illas falsas esse poenas, vel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim haec falsa sunt, quando per opinationis errorem alia pro aliis putantur. Nam Petrus non solum cum discum illum videbat, et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat (Act. X, 11, 12), in hoc utique fallebatur; verum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e vinculis ibat in corpore ambulans, et praesentatus corporalibus formis, et putabat se visum videre (Id. XII, 7-9), nihilominus fallebatur. Nam et illae in disco erant spirituales formae corporalibus similes; et ista corporalis expressio soluti de vinculis, propter miraculum spirituali similis erat. Fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis approbaret. Quamvis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet appareant; sunt tamen et vera laetitia et vera molestia facta de substantia spirituali. Nam et in somnis magni interest utrum in laetis an in tristibus simus. Unde quidam in rebus quas concupiverant constituti, se evigilasse doluerunt; et rursus gravibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque vexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala revocarentur. Et utique dubitandum non est quod expressiora sint illa quae inferna dicuntur, atque ob hoc vehementius sentiantur. Nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se vidisse narraverunt, quam si somnia narravissent. Est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritualem arbitror esse, non corporalem.