CAPUT XXXIII. De inferis quaestio. Animam esse incorpoream. Sinus Abrahae.

62. Nec audiendi sunt, qui affirmant inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem. Viderint enim quemadmodum poetica figmenta interpretentur; nos ab auctoritate divinarum Scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. Quanquam possimus ostendere, illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc vitam excipit animas mortuorum. Unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur . Animam vero non esse corpoream non me putare, sed plane scire, audeo profiteri: tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat, potest negare animam esse, quae in somnis videt vel se ambulare, vel sedere, vel hac atque illac gressu aut etiam volatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem; ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus.

63. Quanquam et illud me nondum invenisse confiteor, inferos appellatos, ubi justorum animae requiescunt. Et Christi quidem animam venisse usque ad ea loca in quibus peccatores cruciantur, ut eos solveret a tormentis quos esse solvendos occulta nobis sua justitia judicabat, non immerito creditur. Quomodo enim aliter accipiendum sit quod dictum est, Quem Deus suscitavit ex mortuis, solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis (Act. II, 24), non video nisi ut quorumdam dolores apud inferos eum solvisse accipiamus, ea potestate qua Dominus est, cui omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 10), per quam potestatem etiam illis doloribus, quos solvit, non potuit attineri. Neque enim Abraham, vel ille pauper in sinu ejus, hoc est in secreto quietis ejus, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferni tormenta legimus magnum chaos firmatum: sed nec apud inferos esse dicti sunt. Contigit enim, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: mortuus est autem et dives, et sepultus est; et cum apud inferos in tormentis esset (Luc. XVI, 22-26), et caetera. Videmus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in supplicio divitis.

64. Illud etiam quod Jacob dicit ad filios suos, Deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos (Gen. XLIV, 29), videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. Neque enim parvum animae malum est tristitia, cum et Apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne majore tristitia absorberetur (II Cor. II, 7). Proinde, ut dixi, nondum inveni, et adhuc quaero, nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse Scripturam duntaxat canonicam: non autem in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab Angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire; et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse, non video.