|
65. Verum hoc dum quaerimus, et aut invenimus, aut non invenimus,
urget nos longitudo libri hujus eum aliquando concludere. Quapropter
quoniam de paradiso sermonem instituimus, propter illud quod Apostolus
ait, scire se raptum hominem usque in tertium coelum, nescire autem
sive in corpore sive extra corpus, et quia raptus est in paradisum, et
audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui; non temere
affirmamus, utrum in tertio coelo sit paradisus, an etiam in tertium
coelum, et inde rursus in paradisum raptus sit. Si enim proprie
quidem nemorosus locus, translato autem verbo, omnis etiam spiritualis
quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest; non
solum tertium coelum, quidquid illud est, quod profecto magnum
sublimiterque praeclarum est, verum etiam in ipso homine laetitia
quaedam bonae conscientiae paradisus est. Unde et Ecclesia in sanctis
temperanter et juste et pie viventibus paradisus recte dicitur
(Eccli. XL, 28), pollens affluentia gratiarum, castisque
deliciis: quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa
patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde
consolationes Dei jucundant animam ejus (Psal. XCIII, 19).
Quanto magis ergo post hanc vitam etiam sinus ille Abrahae paradisus
dici potest, ubi jam nulla tentatio, ubi tanta requies post omnes
dolores vitae hujus? Neque enim et lux ibi non est propria quaedam et
sui generis, et profecto magna, quam dives ille de tormentis et
tenebris inferorum, tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset
in medio, sic tamen vidit, ut ibi illum quondam contemptum pauperem
agnosceret.
66. Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi vel
creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum
similitudines sic demonstrantur, ut quoniam defunctorum animae inferis
dignae, carnis amore peccaverunt, hoc eis per illas corporalium
similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terram
recondatur. Denique inferi eo quod infra sint, latine appellantur:
sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant, inferiora
sunt omnia graviora; ita secundum spiritum inferiora sunt omnia
tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis quo appellantur
inferi, ex eo quod nihil suave habeant, resonare perhibetur. Nec
ipsam tamen rerum partem noster Salvator mortuus pro nobis visitare
contempsit, ut inde solveret quos esse solvendos secundum divinam
secretamque justitiam ignorare non potuit. Quapropter animae illius
latronis cui dixit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII,
43), non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum:
sed aut illam requiem sinus Abrahae; non enim alicubi non est
Christus, cum ipse sit Sapientia Dei attingens ubique propter suam
munditiam (Sap. VII, 24); aut illum paradisum, sive in
tertio coelo, sive ubicumque alibi est, quo post tertium coelum est
raptus Apostolus: si tamen non aliquid unum est diversis nominibus
appellatum, ubi sunt animae beatorum.
67. Si ergo coelum primum recte accipimus hoc omne corporeum
generali nomine quidquid est super aquas et terram; secundum autem, in
similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud unde
animalibus plenus in ecstasi Petro discus ille submissus est (Act.
X, 10-12); tertium vero, quod mente conspicitur ita secreta et
remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea quae in
illo coelo sunt, et ipsam Dei substantiam, Verbumque Deum per quod
facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti ineffabiliter valeat
videre et audire: non incongruenter arbitramur, et illuc esse
Apostolum raptum (II Cor. XII, 2-4), et ibi fortassis
esse paradisum omnibus meliorem, et si dici oportet, paradisum
paradisorum. Si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni
creatura, quid ea laetitia praestantius quae in Verbo Dei est per
quod facta sunt omnia?
|
|