|
68. Sed si quem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora
sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus
summa illa beatitudo praeberi; difficilior quidem quaestio est, quam
ut perfecte possit hoc sermone finiri: sed tamen minime dubitandum
est, et raptam hominis a carnis sensibus mentem, et post mortem ipsa
carne deposita, transcensis etiam similitudinibus corporalium, non sic
videre posse incommutabilem substantiam, ut sancti Angeli vident;
sive alia latentiore causa, sive ideo quia inest ei naturalis quidam
appetitus corpus administrandi; quo appetitu retardatur quodammodo ne
tota intentione pergat in illud summum coelum, quamdiu non subest
corpus, cujus administratione appetitus ille conquiescat. Porro autem
si tale sit corpus, cujus sit difficilis et gravis administratio,
sicut haec caro quae corrumpitur, et aggravat animam (Sap. IX,
15), de propagine transgressionis existens, multo magis avertitur
mens ab illa visione summi coeli: unde necessario abripienda erat ab
ejusdem carnis sensibus, ut ei, quomodo capere posset, illud
ostenderetur. Proinde cum hoc corpus jam non animale, sed per futuram
commutationem spirituale receperit Angelis coaequata, perfectum
habebit naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et
vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae quod sarcinae
fuit.
|
|