|
69. Nimirum enim erunt et tunc ista tria genera visionum, sed nulla
falsitate aliud pro alio approbabitur, nec in corporalibus, nec in
spiritualibus visis; multo minus in intellectualibus, quibus ita
praesentatis et perspicuis perfruetur ut longe minore evidentia nunc
nobis adjaceant istae species corporales, quas sensu carnis
attingimus, et eis multi ita sunt dediti, ut solas esse arbitrentur,
et quidquid tale non est, putent omnino non esse. Sapientes autem ita
sunt in his corporalibus visis, ut quamvis ea praesentiora videantur,
certiores sint tamen in illis quae praeter corporis speciem praeterque
corporis similitudinem intelligendo utcumque perspiciunt; quamvis ea
non valeant ita mente conspicere, ut haec sensu corporis intuentur.
Sancti vero Angeli et his corporalibus judicandis atque administrandis
praesunt, nec eis tanquam praesentioribus familiarius inclinantur; et
eorum significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta
potentia quodammodo tractant, ut eas possint etiam hominum spiritibus
revelando miscere; et illam incommutabilem substantiam Creatoris ita
conspiciunt, ut visione atque amore et eam praeponant omnibus, et
secundum eam judicent de omnibus, et in eam dirigantur ut agantur, et
ex ea dirigant quidquid agunt. Denique quamvis abrepto Apostolo a
carnis sensibus in tertium coelum et paradisum, hoc ipsum certe defuit
ad plenam perfectamque cognitionem rerum, quae Angelis inest, quod
sive in corpore sive extra corpus esset, nesciebat. Hoc utique non
deerit, cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile
hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate (I
Cor. XV, 53). Omnia enim evidentia erunt sine ulla falsitate,
sine ulla ignorantia, suis ordinibus distributa et corporalia et
spiritualia et intellectualia, in natura integra et beatitate
perfecta.
|
|