|
70. Scio quidem nonnullos eorum qui Scripturas sanctas ante nos in
fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse quod ait
Apostolus, tertium coelum, ut corporalis et animalis et spiritualis
hominis hic differentias accipi vellent, atque ad illud incorporearum
rerum genus excellenti evidentia contemplandum esse Apostolum raptum:
quod genus etiam in hac vita spirituales homines prae caeteris rebus
diligunt, eoque perfrui concupiscunt. Ego autem cur maluerim
spirituale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et
spirituale dixerunt, ut earumdem rerum alia tantummodo nomina ponerem,
jam in primis hujus libri partibus me disseruisse suffecerit. Quae si
rite pro modulo nostro disputavimus, aut spiritualis lector haec
approbabit, aut etiam ut sit spiritualis, adjuvante Spiritu sancto,
aliquid ex ista lectione proficiet. Sed jam universum hoc opus, quod
duodecim voluminibus continetur, isto tandem fine concludimus.
|
|