|
6. Sed si extra corpus visa sunt, et corpora non fuerunt, adhuc
quaeri potest utrum imagines corporum fuerint, an ea substantia quae
nullam corporis similitudinem gerit, sicut Deus, sicut ipsa mens
hominis, vel intelligentia, vel ratio, sicut virtutes, prudentia,
justitia, castitas, charitas, pietas, et quaecumque aliae sunt,
quas intelligendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus,
non utique intuentes lineamenta earum vel colores, aut quomodo sonent,
aut quid oleant, aut quid inore sapiant, aut quid contrectantibus de
calore seufrigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate
renuntient; sed alia quadam visione, alia luce, alia rerum
evidentia, et ea longe caeteris praestantiore atque certiore.
7. Rursus igitur ad eadem ipsa Apostoli verba redeamus, et ea
diligentius perscrutemur, hoc sine dubitatione primitus constituto,
multo magis atque incomparabiliter amplius Apostolum scisse, quod de
incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque, conamur. Si
ergo sciebat, spiritualia per corpus, corporalia extra corpus videri
omnino non posse; cur non per ea ipsa quae vidit, quomodo etiam
potuerit videre, discrevit? Si enim certus erat illa esse
spiritualia, cur non consequenter extra corpus ea se vidisse certus
nihilominus erat? Si autem corporalia esse noverat, nonnisi per
corpus videri potuisse cur non etiam noverat? Unde ergo dubitat utrum
in corpore an extra corpus ea viderit, nisi forte ita etiam dubitat
utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? Prius itaque
videamus quid sit in verborum istorum contextione unde non dubitet,
atque ita cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his de quibus non
dubitat, quomodo etiam illud dubitet apparebit.
8. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive
in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum
ejusmodi usque in tertium coelum. Scit ergo ante annos quatuordecim in
Christo raptum hominem usque ad tertium coelum, hoc omnino non
dubitat; nec nos ergo dubitemus: sed utrum in corpore an extra
corpus, dubitat; unde illo dubitante, quis nostrum certus esse
audeat? Num forte hinc etiam illud consequens erit ut tertium coelum
fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? Si enim res ipsa
demonstrata est, tertium coelum demonstratum est: si autem imago
aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium coelum,
sed illa ostensio sic ordinata est, ut videretur sibi ascendere primum
coelum, super quod videret alterum, quo rursus ascendens iterum
alterum videret superius, quo cum pervenisset, posset dicere se in
tertium coelum raptum. Sed illud quod tertium coelum esset, quo
raptus est, neque dubitavit, neque dubitare nos voluit: ad hoc enim
praemisit, Scio, et inde coepit, ut id quod se scire Apostolus
dicit, solus ille non credat verum esse, qui non credit Apostolo.
|
|