CAPUT IV. Vere tertium coelum fuisse illud quo raptus est Apostolus. Difficultas quomodo Apostolus certus sit de coelo viso, et incertus de modo quo visum fuit.

9. Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium coelum: proinde illud quo raptus est, vere tertium coelum est; non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam Dei substantiam, aliud visibilem creaturam, in qua se Deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret, Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13); nec aliqua imago rei corporalis, quam cum Joannes videret in spiritu, quaerebat quid esset, eique respondebatur, vel, Civitas est, vel, Populi sunt, vel aliquid aliud, cum videret ille bestiam, sive mulierem, sive aquas, sive quid ejusmodi (Apoc. XIII, 1, et XVII, 15, 18): sed, Scio, inquit, hominem raptum usque in tertium coelum.

10. Quod si spiritualem imaginem corporali similem coelum appellare voluisset, sic erat etiam imago corporis ejus, in qua illuc raptus ascenderat: sic ergo et suum corpus appellaret, quamvis imaginem corporis, quomodo illud coelum, quamvis imaginem coeli; neque curaret discernere quid sciret, et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium coelum, nesciret autem utrum in corpore an extra corpus; sed simpliciter narraret visionem, earum rerum nominibus appellans illa quae vidit, quarum erant similia. Nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus vel aliquam in eis revelationem, Vidi montem, vidi fluvium, vidi tres homines, et si quid ejusmodi; ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae quarum similes erant: Apostolus autem, Illud, inquit, scio, illud nescio.

11. At si utrumque imaginaliter apparuit, utrumque pariter scitur, pariterve nescitur: si autem proprie coelum, et ideo scitur; quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis apparere?

12. Nam si coelum corporeum videbatur, quare latebat utrum corporeis oculis videretur? Si autem incertum erat utrum oculis corporeis an spiritu videretur, et ideo dictum est, Sive in corpore, sive extra corpus, nescio; quomodo non incertum erat et illud, utrum vere coelum corporeum videretur, an imaginaliter ostenderetur? Itemque si substantia incorporea videbatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut videtur justitia, sapientia, et si quid ejusmodi, et hoc erat coelum; id quoque manifestum est, oculis hujus corporis videri aliquid tale non posse: ac per hoc si aliquid tale se vidisse sciebat, non per corpus se vidisse dubitare non poterat. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim: hoc scio, nemo dubitet qui mihi credit; sed utrum in corpore an extra corpus, nescio, Deus scit.