|
13. Quid ergo scis, quod discernis ab eo quod nescis, ne credentes
fallantur? Raptum, inquit, eumdem hominem usque in tertium coelum.
At illud coelum aut corpus erat, aut spiritus: si corpus erat, et
corporeis oculis visum est; cur illud coelum esse scitur, et in
corpore visum esse nescitur? Si autem spiritus erat; aut corporis
imaginem praebuit, et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam
incertum est utrum in corpore visum sit; aut sic visum est, quomodo
videtur mente sapientia, sine ullis imaginibus corporum, et
nihilominus certum est videri non potuisse per corpus: aut ergo
utrumque certum est, aut utrumque incertum; aut quomodo certum quod
visum est, incertum autem per quod visum est? Manifestum est enim
incorpoream naturam ab eo videri non potuisse per corpus. Corpora vero
etiam si possunt videri sine corpore, non utique sic videntur per
corpus, sed longe ille dispar modus est si quis est; unde mirum si
posset Apostolum tanquam simillimus fallere, aut ad dubitationem
cogere, ut si corporeum coelum non corporeis oculis vidit, incertum
sibi esse diceret utrum in corpore an extra corpus id viderit.
14. Restat ergo fortasse ut quoniam mentiri non posset Apostolus,
qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret, et quid nesciret,
hoc ipsum eum intelligamus ignorasse, utrum quando in tertium coelum
raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum
corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in
ecstasi a sensibus corporis alienata; an omnino de corpore exierit, ut
mortuum corpus jaceret, donec peracta illa demonstratione membris
mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut
ecstasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino
revivisceret. Proinde quod vidit raptus usque in tertium coelum, quod
etiam se scire confirmat, proprie vidit, non imaginaliter. Sed quia
ipsa a corpore alienata, utrum omnino mortuum corpus reliquerit, an
secundum modum quemdam viventis corporis ibi anima fuerit, sed mens
ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis arrepta sit,
hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, Sive in corpore sive extra
corpus, nescio, Deus scit.
|
|