|
15. Quod autem non imaginaliter, sed proprie videtur, et non per
corpus videtur, hoc ea visione videtur, quae omnes caeteras superat.
Harum species atque differentias, quantum me Dominus adjuverit,
explicare curabo. Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges
proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39), tria genera
visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur;
alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium
per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In
his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim
videtur coelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis
nostris. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur,
insinuare difficile est: ipsum quippe coelum et terram, et ea quae in
eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil
videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur,
seu veras, sicut ipsa corpora videmus, et memoria retinemus; seu
fictas, sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus
Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus.
Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res
continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod
ipsae. Nam homo vel arbor vel sol, et quaecumque alia corpora, sive
coelestia sive terrestria, et praesentia videntur in suis formis, et
absentia cogitantur imaginibus animo impressis; et faciunt duo genera
visorum, unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae
imagines continentur. Dilectio autem numquid aliter videtur praesens
in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? Non
utique; sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus
ipsa cernitur: si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non
ipsa cernitur.
|
|