CAPUT VII. Genera visionum: corporale, spirituale, intellectuale. Corporale proprie et translate. Spirituale pluribus modis.

16. Haec sunt tria genera visionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare videbatur, non tamen eorum numerum commemoravimus; et nunc breviter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne assidue circumloquendo moras faciamus. Primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur. Secundum spirituale; quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, jam recte spiritus dicitur: et utique non est corpus, quamvis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus quo cernitur. Tertium vero intellectuale, ab intellectu; quia mentale, a mente, ipsa vocabuli novitate nimis absurdum est, ut dicamus.

17. Horum vocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc vel nulla, vel certe non tanta necessitas exigat. Satis est ergo scire corporale aliquid vel proprie dici, cum de corporibus agitur, vel etiam translato vocabulo, sicut dictum est, Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Neque enim divinitas corpus est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem divinitatis, quod in illo impleantur omnia, quae in illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus (Coloss. II, 9, 17), hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas. Sicut ergo ipsae figurae significative, translato utique vocabulo, non proprie dictae sunt umbrae; ita et quod ait plenitudinem divinitatis corporaliter habitare, translato verbo usus est.

18. Spirituale autem pluribus modis dicitur. Nam et corpus, quod futurum est in resurrectione sanctorum, spirituale appellat Apostolus, ubi ait, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44); eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum: neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam, et hoc est quod anima, quia dictum est animale. Item spiritus dicitur, vel aer iste, vel flatus ejus, id est motus ejus, sicut dictum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CXLVIII, 8). Dicitur etiam spiritus anima, sive pecoris, sive hominis, sicut scriptum est: Et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tanquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei. Unde dicit Apostolus, Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23, 24); cum et alibi dicat de interiore homine, Qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10). Item cum dixisset, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); alio loco eamdem sententiam commemorans, Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17), quam dixit mentem, hanc etiam spiritum appellavit. Dicitur spiritus etiam Deus, sicut ait Dominus in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24).