|
19. Ex his omnibus modis, quos commemoravimus, quibus appellatur
spiritus, non traximus hoc vocabulum, quo appellavimus spirituale hoc
visionis genus de quo nunc agimus; sed ex illo uno modo quem invenimus
in Epistola ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur
evidentissimo testimonio. Si enim oravero, inquit, lingua, spiritus
meus orat, mens autem mea infructuosa est. Cum ergo linguam
intelligatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a
quibus si intellectum mentis removeas, nemo aedificatur, audiendo quod
non intelligit; unde etiam dicit, Qui enim loquitur lingua, non
hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit, spiritus autem
loquitur mysteria: satis indicat eam se linguam hoc loco appellare,
ubi sunt significationes velut imagines rerum ac similitudines, quae ut
intelligantur, indigent mentis obtutu. Cum autem non intelliguntur,
in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait, Si
benedixeris spiritu; qui supplet locum idiotae, quomodo dicet,
Amen, super tuam benedictionem, quandoquidem nescit quid dicas?
Quia ergo etiam lingua, id est membro corporis quod movemus in ore cum
loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur;
propterea translato verbo linguam appellavit quamlibet signorum
prolationem priusquam intelligantur: quo cum intellectus accesserit,
qui mentis est proprius, fit revelatio, vel agnitio, vel prophetia,
vel doctrina. Proinde ait, Si venero ad vos linguis loquens, quid
vobis prodero, nisi loquar vobis in revelatione, aut in agnitione,
aut in prophetia, aut in doctrina (I Cor. XIV, 14, 2,
16, 6)? id est cum signis; hoc est, linguae accesserit
intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod
agitur.
|
|