|
20. Quaeri etiam solet quae forma et figura coeli esse credenda sit
secundum Scripturas nostras. Multi enim multum disputant de iis
rebus, quas majore prudentia nostri auctores omiserunt, ad beatam
vitam non profuturas discentibus; et occupantes, quod pejus est,
multum pretiosa, et rebus salubribus impendenda temporum spatia. Quid
enim ad me pertinet, utrum coelum sicut sphaera undique concludat
terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper velut
discus operiat? Sed quia de fide agitur Scripturarum, propter illam
causam, quam non semel commemoravi, ne quisquam eloquia divina non
intelligens, cum de his rebus tale aliquid vel invenerit in Libris
nostris, vel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus
adversari videatur, nullo modo eis caetera utilia monentibus, vel
narrantibus, vel pronuntiantibus credat; breviter dicendum est de
figura coeli hoc scisse auctores nostros quod veritas habet; sed
Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista docere homines
nulli saluti profutura.
21. Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium iis qui figuram
sphaerae coelo tribuunt, quod scriptum est in Litteris nostris, Qui
extendit coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2)? Sit sane
contrarium, si falsum est quod illi dicunt: hoc enim verum est quod
divina dicit auctoritas, potius quam illud quod humana infirmitas
conjicit. Sed si forte illud talibus illi documentis probare
potuerint, ut dubitari inde non debeat; demonstrandum est hoc quod
apud nos de pelle dictum est, veris illis rationibus non esse
contrarium: alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco
Scripturis nostris, ubi coelum dicitur velut camera esse suspensum
(Isai. XL, 22, sec. LXX). Quid enim tam diversum et
sibimet adversum, quam plana pellis extensio, et camerae curva
convexio? Quod si oportet, sicuti oportet, haec duo sic
intelligere, ut concordare utrumque, nec sibimet repugnare
inveniatur; ita oportet etiam utrumlibet horum illis non adversari
disputationibus, si eas forte veras certa ratio declaraverit, quibus
docetur coelum sphaerae figura undique esse convexum, si tamen
probatur.
22. Et illa quidem apud nos camerae similitudo, etiam secundum
litteram accepta, non impedit eos qui sphaeram dicunt. Bene quippe
creditur secundum eam partem, quae super nos est, de coeli figura
Scripturam loqui voluisse. Si ergo sphaera non est, ex una parte
camera est, ex qua parte coelum terram contegit: si autem sphaera
est, undique camera est. Sed illud quod de pelle dictum est, magis
urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi
nostrae camerae adversum sit. Quid autem hinc allegorice senserim,
Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet (Cap. 15).
Sive igitur ita ut ibi posui, sive aliquo alio modo intelligendum sit
coelum sicut pellis extentum; propter molestos et nimios exactores
expositionis ad litteram, hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium
sensibus patet: utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera,
figurate intelligi potest; utrumque autem ad litteram quomodo possit,
videndum est. Si enim camera non solum curva, sed etiam plana recte
dicitur; profecto et pellis non solum in planum, verum etiam in
rotundum sinum extenditur. Nam et uter sicut et vesica, pellis est.
|
|