|
23. De motu etiam coeli nonnulli fratres quaestionem movent, utrum
stet, an moveatur. Quia si movetur, inquiunt, quomodo firmamentum
est? Si autem stat, quomodo sidera quae in illo fixa creduntur, ab
oriente usque ad occidentem circumeunt, septentrionibus breviores gyros
juxta cardinem peragentibus; ut coelum, si est alius nobis occultus
cardo ex alio vertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo
est, velut discus rotari videatur? Quibus respondeo, multum
subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut vere percipiatur
utrum ita an non ita sit; quibus ineundis atque tractandis nec jam mihi
tempus est, nec illis esse debet, quos ad salutem suam et sanctae
Ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari. Hoc sane
noverint, nec nomen firmamenti cogere ut stare coelum putemus
(firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem, aut
propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum,
vocatum intelligere licet); nec, si veritas coelum stare
persuaserit, impediri nos circuiti siderum ne hoc intelligere
possimus. Et ab ipsis quippe qui haec curiosissime et otiosissime
quaesierunt, inventum est, etiam coelo non moto, si sola sidera
verterentur , fieri potuisse omnia quae in ipsis siderum conversionibus
animadversa atque comprehensa sunt.
|
|