|
24. Et dixit Deus, Congregetur aqua quae sub coelo est in
congregationem unam, et appareat arida. Et factum est sic; et
congregata est aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et
apparuit arida. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationes
aquarum vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est. Jam de hoc
opere Dei propter alterius rei quaerendae necessitatem, in primo
nostro volumine satis tractavimus (Lib. I, cc. 12, et 13).
Hic itaque breviter admonemus, ut quem forte non movet quaerere quando
species aquarum terrarumque creata sit, accipiat isto die non esse
factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora. Quem vero
movet cur in diebus facta sit lux et coelum, extra dies autem vel ante
omnes dies aqua et terra; et cur ad Dei verbum facta sint illa,
dicente Deo, Fiat; haec autem dicente quidem Deo discreta, non
autem Deo dicente facta inveniantur: habet quod salva fide
intelligat, scilicet id quod dictum est ante dierum enumerationem,
Terra erat invisibilis et incomposita, cum commendaret Scriptura
cujusmodi terram fecerat Deus, quia praedixerat, In principio fecit
Deus coelum et terram; nihil aliud his verbis quam materiae corporalis
informitatem insinuare voluisse, eligens eam usitatius appellare quam
obscurius. Si tamen tardo intellectui non subrepat ut materiam et
speciem, quia verbis Scriptura separat, conetur duo haec etiam
tempore separare, tanquam prius fuerit materia, et ei, temporis
intervallo interposito, postea sit addita species; cum Deus haec
simul creaverit, materiamque formatam instituerit, cujus informitatem
usitato, ut dixi, vocabulo vel terrae vel aquae Scriptura praedixit.
Terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod videmus,
tamen propter facilem corruptionem propinquiora sunt eidem informitati
quam coelestia corpora. Et quoniam per enumerationem dierum jam ex
informi quaeque formata numerantur, et ex ista corporali materia jam
factum coelum narraverat, cujus multum distat species a terrenis; jam
quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his
verbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur, Fiat; non
acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat
coelum, sed jam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam:
ut his potius verbis, cum dicitur, Congregentur aquae, et, appareat
arida, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque
tractabiles, aqua mobilem, terra immobilem: et ideo de illa dictum
est, congregetur; de hac autem, appareat: aqua enim est labiliter
fluxa, terra stabiliter fixa.
|
|